For all those "Latin-Lovers" amongst you:
Vare, Vare, redde mihi legiones! (Caesar Augustus, Imperator Romanum)
Proelio apud Actium confecto Octavianus id studuit, ut memoria victoriae
suae sempiterna fieret; itaque urbem "Nicepolim", id est "urbem victoriae",
condidit et ibi ludos fieri decrevit. Ita factum est, ut magnitudo huius victoriae
e memoria Romanorum non excederet.
Sed Octavianus nec fines imperii nec gloriam belli augere cupiebat. Adversus
nullam gentem sine iustis causis bella fiebant. Varus quidem, imperator
Romanorum, qui in Germania pugnabat, gravem cladem accepit. Inde
magnus tumultus Romae factus est. Augustus hac clade nuntiata adeo
commovebatur, ut per multos dies barbam capillosque submitteret clamans
iterum atque iterum:"Vare, Vare, redde mihi legiones!"
Augusto magnae curae erat, ut seditiones et bella ubique conficeret. Profecto
ei contigit, ut toto orbe terrarum pacem et concordiam reduceret atque per
multos annos servaret. Eo fiebat, ut princeps multa, quae saluti civium
obstabant, removeret ac Romam quasi iterum conderet. Ita auctor optimi sta-
tus rei publicae factus est. Tamen liberam rem publicam non restituit.