DECRETUM ADVERSAM PROLETARISMUM.
-
Q.1 Utrum licitum sit, partibus Proletaristarum nomen dare vel eisdem favorem praestare.
R. Negative: Proletarismum enim est materialisticus et antichristianus; proletaristarum autem duces, etsi verbis quandoque profitentur se religionem non oppugnare, se tamen, sive doctrina sive actione, Deo veraeque religioni et Ecclesia Christi sere infensos esse ostendunt.
Q.2 Utrum licitum sit edere, propagare vel legere libros, periodica, diaria vel folia, qual doctrine vel actioni proletaristarum patrocinantur, vel in eis scribere.
R. Negative: Prohibentur enim ipso iure
Q.3 Utrum Christifideles, qui actus, de quibus in n.1 et 2, scienter et libere posuerint, ad sacramenta admitti possint.
R. Negative, secundum ordinaria principia de sacramentis denegandis iis, Qui non sunt dispositi
Q.4 Utrum Christifideles, Qui proletaristarum doctrinam materialisticam et anti Christianam profitentur, et in primis, Qui eam defendunt vel propagant, ipso facto, tamquan apostatae a fide catholica, incurrant in excommunicationem speciali modo Sedi Apostolicae reservatam.
R. Affirmative